cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia
Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et
percusserant Siceleg et succenderant eam igni
et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad
magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et
pergebant in itinere suo
cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et
invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et
filias ductas esse captivas
levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et
planxerunt donec deficerent in eis lacrimae
siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant
Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
et contristatus est David valde volebat enim eum populus
lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis
suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo
et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad
me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David
et consuluit David Dominum dicens persequar an non
latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere
absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam
abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et
venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt
persecutus est autem David ipse et quadringenti viri
substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant
torrentem Besor
et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad
David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam
sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae
passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et
refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam
tribus diebus et tribus noctibus
dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui
ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae
dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius
tertius
siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et
contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni
dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait
iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu
domini mei et ducam te ad cuneum istum
qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem
universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum
celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de
terra Philisthim et de terra Iuda
et percussit eos David a vespere usque ad vesperam
alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti
viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant
eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas
uxores suas eruit
nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis
quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia
reduxit David
et tulit universos greges et armenta et minavit ante
faciem suam dixeruntque haec est praeda David
venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant
nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente
Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo
accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice
respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui
ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus
eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique
uxor sua et filii quos cum acceperint recedant
dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae
tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos
qui eruperant adversum nos in manu nostra
nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars
erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et
similiter divident
et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et
praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc
venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda
senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de
praeda hostium Domini
his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et
qui in Iether
et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in Esthama
et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in
urbibus Ceni
et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in Athac
et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in
quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius